Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 5


font

1Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipsestabat secus stagnum Genesareth2et vidit duas naves stantes secus stagnum;piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.3Ascendens autem inunam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedensdocebat de navicula turbas.
4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retiavestra in capturam ”.5Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totamnoctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”.6Et cumhoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autemretia eorum.7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent etadiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me,quia homo peccator sum, Domine ”.9Stupor enim circumdederat eum et omnes,qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;10similiter autem etIacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad SimonemIesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”.11Et subductis adterram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
12Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; etvidens Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis,potes me mundare ”.13Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo,mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo.14Et ipse praecepit illi,ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundationetua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.15Perambulabat autemmagis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur abinfirmitatibus suis;16ipse autem secedebat in desertis et orabat.
17Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaeisedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeaeet Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.18Et ecce viri portantes inlecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere anteeum.19Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderuntsupra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.20Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”.21Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, quiloquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.22Utcognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quidcogitatis in cordibus vestris?23Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibipeccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”?24Ut autem sciatis quiaFilius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - :Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”.25Et confestimsurgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificansDeum.26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunttimore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”.
27Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum etait illi: “ Sequere me ”.28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multapublicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.30Et murmurabantpharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cumpublicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”.31Et respondens Iesusdixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.32Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”.
33At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter etobsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.34Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis estsponsus, facere ieiunare?35Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illissponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”.36Dicebat autem et similitudinemad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit investimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissuraa novo.37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinumnovum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;38sed vinum novum in utresnovos mittendum est.39Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetusmelius est!” ”.