Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 3


font

1Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante PontioPilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eiustetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,2sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super IoannemZachariae filium in deserto.3Et venit in omnem regionem circa Iordanempraedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,4sicut scriptumest in libro sermonum Isaiae prophetae:
“ Vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
5Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
6et videbit omnis caro salutare Dei” ”.
7Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Geniminaviperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?8Facite ergo fructusdignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemusAbraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitareAbrahae filios.9Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergoarbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”.
10Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.11Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et,qui habet escas, similiter faciat ”.12Venerunt autem et publicani, utbaptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”.13Atille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”.14Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”.Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contentiestote stipendiis vestris ”.
15Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne,ne forte ipse esset Christus,16respondit Ioannes dicens omnibus: “ Egoquidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solverecorrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;17cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandumtriticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
18Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.19Herodes autemtetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibusmalis, quae fecit Herodes,20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem incarcere.
21Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato etorante, apertum est caelum,22et descendit Spiritus Sanctus corporali speciesicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meusdilectus; in te complacui mihi ”.
23Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filiusIoseph, qui fuit Heli,24qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, quifuit Iannae, qui fuit Ioseph,25qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuitNahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae,26qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae,qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,27qui fuit Ioanna, qui fuitResa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,28qui fuit Melchi,qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,29qui fuit Iesu,qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,30qui fuitSimeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,31qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuitDavid,32qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, quifuit Naasson,33qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuitEsrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,34qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, quifuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,35qui fuit Seruch, qui fuitRagau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,36qui fuit Cainan, quifuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,37qui fuitMathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,38qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.