Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 1


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobiscompletae sunt, rerum,1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobiscompletae sunt, rerum,
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt etministri fuerunt verbi,2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt etministri fuerunt verbi,
3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia,diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia,diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4 ut cognoscas eorumverborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
4 ut cognoscas eorumverborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de viceAbiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de viceAbiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
6 Erant autemiusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibusDomini, irreprehensibiles.6 Erant autemiusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibusDomini, irreprehensibiles.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabethsterilis, et ambo processissent in diebus suis.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabethsterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus intemplum Domini;9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus intemplum Domini;
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
12 etZacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.12 etZacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 Ait autem ad illumangelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxortua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.13 Ait autem ad illumangelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxortua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
14 Et eritgaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:14 Et eritgaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
15 erit enimmagnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebituradhuc ex utero matris suae15 erit enimmagnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebituradhuc ex utero matris suae
16 et multos filiorum Israel convertet ad DominumDeum ipsorum.16 et multos filiorum Israel convertet ad DominumDeum ipsorum.
17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, utconvertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parareDomino plebem perfectam ”.17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, utconvertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parareDomino plebem perfectam ”.
18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hocsciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hocsciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.
19 Etrespondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missussum loqui ad te et haec tibi evangelizare.19 Etrespondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missussum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
20 Et ecce: eris tacens et nonpoteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbismeis, quae implebuntur in tempore suo ”.
20 Et ecce: eris tacens et nonpoteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbismeis, quae implebuntur in tempore suo ”.
21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse intemplo.21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse intemplo.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quodvisionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quodvisionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.
24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibusquinque dicens:24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibusquinque dicens:
25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferreopprobrium meum inter homines ”.
25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferreopprobrium meum inter homines ”.
26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,cui nomen Nazareth,26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph dedomo David, et nomen virginis Maria.27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph dedomo David, et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave,gratia plena, Dominus tecum ”.28 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave,gratia plena, Dominus tecum ”.
29 Ipsa autem turbata est in sermone eius etcogitabat qualis esset ista salutatio.29 Ipsa autem turbata est in sermone eius etcogitabat qualis esset ista salutatio.
30 Et ait angelus ei: “ Ne timeas,Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.30 Et ait angelus ei: “ Ne timeas,Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Et ecce concipies in utero et pariesfilium et vocabis nomen eius Iesum.31 Et ecce concipies in utero et pariesfilium et vocabis nomen eius Iesum.
32 Hic erit magnus et Filius Altissimivocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,32 Hic erit magnus et Filius Altissimivocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
33 et regnabitsuper domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
33 et regnabitsuper domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
34 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum noncognosco? ”.34 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum noncognosco? ”.
35 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctussuperveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetursanctum, vocabitur Filius Dei.35 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctussuperveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetursanctum, vocabitur Filius Dei.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepitfilium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepitfilium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
38 Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illaangelus.
38 Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illaangelus.
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione incivitatem Iudae39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione incivitatem Iudae
40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
41 Etfactum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in uteroeius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth41 Etfactum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in uteroeius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
42 et exclamavit voce magna etdixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.42 et exclamavit voce magna etdixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43 Etunde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?43 Etunde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44 Ecce enim ut facta est voxsalutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.44 Ecce enim ut facta est voxsalutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”.
45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”.
46 Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,
46 Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domumsuam.56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domumsuam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 Etaudierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suamcum illa, et congratulabantur ei.58 Etaudierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suamcum illa, et congratulabantur ei.
59 Et factum est, in die octavo veneruntcircumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.59 Et factum est, in die octavo veneruntcircumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
60 Etrespondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.60 Etrespondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
61 Etdixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.61 Etdixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.
62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
63 Et postulans pugillaremscripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.63 Et postulans pugillaremscripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.
64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeaedivulgabantur omnia verba haec.65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeaedivulgabantur omnia verba haec.
66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in cordesuo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cumillo.
66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in cordesuo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cumillo.
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
75 in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
78 per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
78 per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque indiem ostensionis suae ad Israel.
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque indiem ostensionis suae ad Israel.