Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 11


font

1Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unusex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuitdiscipulos suos ”.2Et ait illis: “ Cum oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;
3panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
4et dimitte nobis peccata nostra,
si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ”.
5Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocteet dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes,6quoniam amicus meus venit devia ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”;7et ille de intus respondensdicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecumsunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”.8Dico vobis: Et si nondabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eiussurget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
9Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate,et aperietur vobis.10Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit;et pulsanti aperietur.11Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem,numquid pro pisce serpentem dabit illi?12Aut si petierit ovum, numquidporriget illi scorpionem?13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona darefiliis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”.
14Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemoniumexisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;15quidam autem ex eisdixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.16Et aliitentantes signum de caelo quaerebant ab eo.17Ipse autem sciens cogitationeseorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supradomum cadit.18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabitregnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia.19Si autem ego inBeelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestrierunt.20Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnumDei.
21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;22si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, inquibus confidebat, et spolia eius distribuet.
23Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
24Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosaquaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”.25Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.26Et tunc vadit etassumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et suntnovissima hominis illius peiora prioribus ”.
27Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turbadixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ”.28At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
29Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generationequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.30Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationiisti.31Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius etcondemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, etecce plus Salomone hic.32Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hacet condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, etecce plus Iona hic.
33Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supracandelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.34Lucerna corporis est oculustuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autemnequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.35Vide ergo, ne lumen, quodin te est, tenebrae sint.36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habensaliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgoresuo illuminat te ”.
37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; etingressus recubuit.38Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatusesset ante prandium.39Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum estrapina et iniquitate.40Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id,quod de intus est, fecit?41Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecceomnia munda sunt vobis.42Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam etrutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autemoportuit facere et illa non omittere.43Vae vobis pharisaeis, quia diligitisprimam cathedram in synagogis et salutationes in foro!44Vae vobis, quia estisut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”.
45Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicensetiam nobis contumeliam facis ”.46At ille ait: “ Et vobis legis peritis:Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi unodigito vestro non tangitis sarcinas!47Vae vobis, quia aedificatis monumentaprophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!48Profecto testificamini etconsentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vosautem aedificatis.49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illosprophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,50ut requiratursanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generationeista,51a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altareet aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.52Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, quiintroibant, prohibuistis ”.
53Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere eteum allicere in sermone de multis54insidiantes ei, ut caperent aliquid ex oreeius.