Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 9


font

1Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem superomnia daemonia, et ut languores curarent,2et misit illos praedicare regnum Deiet sanare infirmos;3et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgamneque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.4Et inquamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.5Et quicumque nonreceperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite intestimonium supra illos ”.6Egressi autem circumibant per castellaevangelizantes et curantes ubique.
7Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quoddiceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;8a quibusdam vero:“ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit”.9Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quoaudio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.10Et reversi apostolinarraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum adcivitatem, quae vocatur Bethsaida.11Quod cum cognovissent turbae, secutae suntillum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui curaindigebant, sanabat.12Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecimdixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circasunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.13Aitautem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non suntnobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus inomnem hanc turbam escas ”.14Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem addiscipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”.15Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.16Acceptis autem quinquepanibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit etdabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.17Et manducaverunt et saturatisunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophiniduodecim.
18Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, etinterrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.19At illiresponderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero:Propheta unus de prioribus surrexit ”.20Dixit autem illis: “ Vos autemquem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.21Atille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,22dicens: “ OportetFilium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum etscribis et occidi et tertia die resurgere ”.
23Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsumet tollat crucem suam cotidie et sequatur me.24Qui enim voluerit animam suamsalvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hicsalvam faciet illam.25Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum,se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?26Nam qui me erubuerit etmeos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua etPatris et sanctorum angelorum.27Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hicstantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
28Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum etIoannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.29Et facta est, dumoraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.30Etecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,31qui visi ingloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.32Petrus veroet qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius etduos viros, qui stabant cum illo.33Et factum est, cum discederent ab illo, aitPetrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus triatabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret.34Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timueruntintrantibus illis in nubem.35Et vox facta est de nube dicens: “ Hic estFilius meus electus; ipsum audite ”.36Et dum fieret vox, inventus est Iesussolus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his,quae viderant.
37Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurritilli turba multa.38Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister,obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;39et ecce spiritusapprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix disceditab eo dilanians eum;40et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et nonpotuerunt ”.41Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis etperversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”.42Etcum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesusspiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.43Stupebantautem omnes in magnitudine Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
44“ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurumest ut tradatur in manus hominum ”.45At illi ignorabant verbum istud, eterat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum dehoc verbo.46Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.47AtIesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secusse48et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, merecipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minorest inter omnes vos, hic maior est ”.
49Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuoeicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.50Et aitad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobisest ”.
51Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciemsuam firmavit, ut iret Ierusalem,52et misit nuntios ante conspectum suum. Eteuntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.53Et nonreceperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.54Cum vidissent autemdiscipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignisdescendat de caelo et consumat illos? ”.55Et conversus increpavit illos.56Et ierunt in aliud castellum.
57Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumqueieris ”.58Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caelinidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.59Ait autem adalterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primumire et sepelire patrem meum ”.60Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortuisepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”.61Et ait alter:“ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”.62Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciensretro, aptus est regno Dei ”.