Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 10


font

1Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illosbinos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.2Etdicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergoDominum messis, ut mittat operarios in messem suam.3Ite; ecce ego mitto vossicut agnos inter lupos.4Nolite portare sacculum neque peram neque calceamentaet neminem per viam salutaveritis.5In quamcumque domum intraveritis, primumdicite: “Pax huic domui”.6Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet superillam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.7In eadem autem domo maneteedentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercedesua. Nolite transire de domo in domum.8Et in quamcumque civitatemintraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,9et curateinfirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.10In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes inplateas eius dicite:11“Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes decivitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavitregnum Dei”.12Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illicivitati.13Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidonefactae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cineresedentes paeniterent.14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicioquam vobis.
15Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernumdemergeris!
16Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem mespernit, spernit eum, qui me misit ”.
17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiamdaemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.18Et ait illis: “ VidebamSatanam sicut fulgur de caelo cadentem.19Ecce dedi vobis potestatem calcandisupra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobisnocebit.20Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur;gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.
21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater,Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus etrevelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.22Omnia mihitradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sitPater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
23Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quaevidetis.24Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vosvidetis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.
25Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister,quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.26At ille dixit ad eum: “ InLege quid scriptum est? Quomodo legis? ”.27Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibusviribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.28Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.29Ille autem,volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”.
30Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem inIericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagisimpositis, abierunt, semivivo relicto.31Accidit autem, ut sacerdos quidamdescenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;32similiter et Levita, cumesset secus locum et videret eum, pertransiit.33Samaritanus autem quidam iterfaciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,34et appropiansalligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentumsuum duxit in stabulum et curam eius egit.35Et altera die protulit duosdenarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumquesupererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”.36Quis horum trium videturtibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”.37At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu facsimiliter ”.
38Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Marthanomine excepit illum.39Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedenssecus pedes Domini audiebat verbum illius.40Martha autem satagebat circafrequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quodsoror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.41Etrespondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris ergaplurima,42porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quaenon auferetur ab ea ”.