Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 2


font

1Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, utdescriberetur universus orbis.2Haec descriptio prima facta est praeside SyriaeQuirino.3Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.4Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatemDavid, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,5utprofiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.6Factum est autem,cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,7et peperit filium suumprimogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia nonerat eis locus in deversorio.
8Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctissupra gregem suum.9Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dominicircumfulsit illos, et timuerunt timore magno.10Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitateDavid.12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positumin praesepio ”.13Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestislaudantium Deum et dicentium:
14“ Gloria in altissimis Deo,
et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
15Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebanturad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factumest, quod Dominus ostendit nobis ”.16Et venerunt festinantes et inveneruntMariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.17Videntes autem notumfecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.18Et omnes, quiaudierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.19Mariaautem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quaeaudierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomeneius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
22Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis,tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,23sicut scriptum est inlege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturumaut duos pullos columbarum.
25Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus ettimoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi priusvideret Christum Domini.27Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerentpuerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
29“ Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
30quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
31quod parasti
ante faciem omnium populorum,
32lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel ”.
33Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.34Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus esthic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cuicontradicetur35— et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelenturex multis cordibus cogitationes ”.
36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat indiebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;37et haecvidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniiset obsecrationibus serviens nocte ac die.38Et haec ipsa hora superveniensconfitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionemIerusalem.
39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam incivitatem suam Nazareth.40Puer autem crescebat et confortabatur plenussapientia; et gratia Dei erat super illum.
41Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinemdiei festi,43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus inIerusalem, et non cognoverunt parentes eius.44Existimantes autem illum esse incomitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;45etnon invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.46Et factum est,post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientemillos et interrogantem eos;47stupebant autem omnes, qui eum audiebant, superprudentia et responsis eius.48Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentesquaerebamus te ”.49Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis?Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.50Et ipsinon intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
51Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eiusconservabat omnia verba in corde suo.52Et Iesus proficiebat sapientia etaetate et gratia apud Deum et homines.