Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 24


font

1Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes,quae paraverant, aromata.2Et invenerunt lapidem revolutum a monumento;3etingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.4Et factum est, dum mentehaesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.5Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quidquaeritis viventem cum mortuis?6Non est hic, sed surrexit. Recordaminiqualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,7dicens: “OportetFilium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertiaresurgere” ”.8Et recordatae sunt verborum eius9et regressae a monumentonuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.10Erat autem MariaMagdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostoloshaec.11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebantillis.12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videtlinteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatiostadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;14et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus, quae acciderant.15Et factum est, dum fabularentur etsecum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;16oculi autemillorum tenebantur, ne eum agnoscerent.17Et ait ad illos: “ Qui sunt hisermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes.18Etrespondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es inIerusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”.19Quibusille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuitvir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;20et quomodoeum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis etcrucifixerunt eum.21Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel;at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.22Sed etmulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt admonumentum23et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionemangelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.24Et abierunt quidam ex nostris admonumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”.
25Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus,quae locuti sunt Prophetae!26Nonne haec oportuit pati Christum et intrare ingloriam suam? ”.27Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabaturillis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.28Et appropinquaveruntcastello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.29Et coegerunt illumdicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis.30Et factum est, dum recumberet cumillis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.31Et apertisunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.32Et dixerunt adinvicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in viaet aperiret nobis Scripturas? ”.33Et surgentes eadem hora regressi sunt inIerusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,34dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.35Et ipsinarrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractionepanis.
36Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Paxvobis! ”.37Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.38Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cordavestra?39Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me etvidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.41Adhuc autem illis noncredentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quodmanducetur? ”.42At illi obtulerunt ei partem piscis assi.43Et sumens,coram eis manducavit.
44Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhucessem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in LegeMoysis et Prophetis et Psalmis de me ”.45Tunc aperuit illis sensum, utintellegerent Scripturas.46Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum patiet resurgere a mortuis die tertia,47et praedicari in nomine eius paenitentiamin remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.48Vosestis testes horum.49Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autemsedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
50Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis,benedixit eis.51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis etferebatur in caelum.52Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalemcum gaudio magno53et erant semper in templo benedicentes Deum.