Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 19


font

1Et ingressus perambulabat Iericho.2Et ecce vir nomine Zacchaeus, ethic erat princeps publicanorum et ipse dives.3Et quaerebat videre Iesum, quisesset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.4Et praecurrensascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.5Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinansdescende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”.6Et festinans descenditet excepit illum gaudens.7Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Adhominem peccatorem divertit! ”.8Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquemdefraudavi, reddo quadruplum ”.9Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salusdomui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;10venit enim Filiushominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
11Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset propeIerusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.12Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibiregnum et reverti.13Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minaset ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”.14Cives autem eius oderant illumet miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”.15Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos,quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.16Venit autem primusdicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”.17Et ait illi: “Euge,bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decemcivitates”.18Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”.19Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”.20Et alter venitdicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;21timui enimte, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod nonseminasti”.22Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quodego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?23Etquare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utiqueexegissem illud”.24Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et dateilli, qui decem minas habet”.25Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.26Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quodhabet, auferetur.27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnaresuper se, adducite huc et interficite ante me! ”.
28Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam.
29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, quivocatur Oliveti, misit duos discipulos30dicens: “ Ite in castellum, quodcontra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemoumquam hominum sedit; solvite illum et adducite.31Et si quis vosinterrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessariumhabet” ”.32Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixitillis.33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “Quid solvitis pullum? ”.34At illi dixerunt: “ Dominus eum necessariumhabet ”.35Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua suprapullum, imposuerunt Iesum.36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua invia.37Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnismultitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quasviderant, virtutibus38dicentes:
“ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!
Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”.
39Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpadiscipulos tuos! ”.40Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint,lapides clamabunt! ”.
41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam42dicens: “ Sicognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt aboculis tuis.43Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo etobsidebunt te et coangustabunt te undique44et ad terram prosternent te etfilios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eoquod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.
45Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes46dicens illis: “Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illamspeluncam latronum ”.
47Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae etprincipes plebis quaerebant illum perdere48et non inveniebant quid facerent;omnis enim populus suspensus erat audiens illum.