Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 8


font

1Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellumpraedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo2et mulieresaliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria,quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,3et Ioanna uxor Chuza,procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis defacultatibus suis.
4Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent adeum, dixit per similitudinem:5“ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Etdum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caelicomederunt illud.6Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia nonhabebat umorem.7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinaesuffocaverunt illud.8Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructumcentuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.
9Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.10Quibusipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem inparabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
11Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.12Qui autem secus viam, suntqui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentessalvi fiant.13Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiuntverbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in temporetentationis recedunt.14Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt eta sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et nonreferunt fructum.15Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono etoptimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.
16Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sedsupra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.17Non enim est occultum,quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.18Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque nonhabet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.
19Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eumprae turba.20Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant forisvolentes te videre ”.21Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratresmei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”.
22Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius,et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt.23Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, etcomplebantur et periclitabantur.24Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes:“ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum ettempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.25Dixit autemillis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes adinvicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediuntei? ”.
26Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam.27Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, quihabebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domomanebat sed in monumentis.28Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illumet voce magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi?Obsecro te, ne me torqueas ”.29Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiretab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis etcompedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.30Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At illedixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum.31Et rogabanteum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.
32Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum,ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.33Exierunt ergodaemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praecepsin stagnum et suffocatus est.34Quod ut viderunt factum, qui pascebant,fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.35Exierunt autem videre,quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quodaemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt.36Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui adaemonio vexabatur.37Et rogaverunt illum omnis multitudo regionisGergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autemascendens navem reversus est.38Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant,ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:39“ Redi domum tuam et narraquanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam civitatem praedicans quantailli fecisset Iesus.
40Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectanteseum.41Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, etcecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,42quia filia unicaerat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbiscomprimebatur.43Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim,quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;44accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxussanguinis eius.45Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibusautem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt”.46At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de meexisse ”.47Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et prociditante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo etquemadmodum confestim sanata sit.48At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua tesalvam fecit. Vade in pace ”.
49Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”.50Iesus autem, auditohoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”.51Etcum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannemet Iacobum et patrem puellae et matrem.52Flebant autem omnes et plangebantillam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”.53Et deridebant eum scientes quia mortua esset.54Ipse autem tenens manum eiusclamavit dicens: “ Puella, surge! ”.55Et reversus est spiritus eius, etsurrexit continuo; et iussit illi dari manducare.56Et stupuerunt parenteseius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.