Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 17


font

1Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala;vae autem illi, per quem veniunt!2Utilius est illi, si lapis molaris imponaturcirca collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillisistis.3Attendite vobis!
Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitteilli;
4et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad tedicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.
5Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”.6Dixit autemDominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arborimoro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.7Quis autemvestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi:“Statim transi, recumbe”,8et non dicet ei: “Para, quod cenem, etpraecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tumanducabis et bibes”?9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quaepraecepta sunt?10Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis,dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”.
11Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariamet Galilaeam.12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decemviri leprosi, qui steterunt a longe13et levaverunt vocem dicentes: “ Iesupraeceptor, miserere nostri! ”.14Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostenditevos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt.15Unus autem exillis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum16et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic eratSamaritanus.17Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Etnovem ubi sunt?18Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisihic alienigena? ”.19Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit”.
20Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, responditeis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione,21neque dicent: “Eccehic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”.22Et ait addiscipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominiset non videbitis.23Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; noliteire neque sectemini.24Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae subcaelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.25Primum autem oportetillum multa pati et reprobari a generatione hac.26Et sicut factum est indiebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:27edebant, bibebant, uxoresducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, etvenit diluvium et perdidit omnes.28Similiter sicut factum est in diebus Lot:edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant;29qua dieautem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.30Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.31In illa die, quifuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui inagro, similiter non redeat retro.32Memores estote uxoris Lot.33Quicumquequaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdideritillam, vivificabit eam.34Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno:
unus assumetur, et alter relinquetur;
35duae erunt molentes in unum: unaassumetur, et altera relinquetur ”.
(36) 37 Respondentes dicunt illi: “ Ubi,Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur etaquilae ”.