Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Isaia 32


font

1Ecce in iustitia regnabit rex,
et principes in iudicio praee runt.
2Et erit vir sicut latibulum a vento
et refugium a tempestate,
sicut rivi aquarum in sitiente terra
et umbra petrae magnae in terra arida.
3Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt,
4et cor stultorum intelleget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis,
neque fraudulentus appellabitur maior;
6stultus enim fatua loquitur,
et cor eius cogitat iniquitatem,
ut perficiat impietatem
et loquatur contra Dominum errores
et vacuam faciat animam esurientem
et potum sitienti auferat.
7Fraudulenti fraudes pessimae sunt;
ipse enim cogitationes concinnat
ad perdendos mites in sermone mendaci,
etiam quando pauper iudicium vindicat.
8Nobilis vero consilia nobilia dat
et ipse ad nobilia assurget.
9Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam;
filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
10Post dies enim et annum
vos pavebitis confidentes;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.
11Obstupescite, vanae;
pavete, confidentes,
exuite vos et nudate vos,
accingite lumbos vestros.
12Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.
13Super humum populi mei
spinae et vepres ascendent,
super omnes domos gaudii,
super civitatem exsultantem.
14Domus enim dimissa est;
multitudo urbis relicta est,
Ophel et Bahan erunt speluncae
usque in aeternum,
gaudium onagrorum,
pascua gregum,
15donec effundatur super nos
spiritus de excelso.
Et erit desertum in hortum,
et hortus in saltum reputabitur,
16et habitabit in solitudine iudicium,
et iustitia in horto sedebit;
17et erit opus iustitiae pax,
et cultus iustitiae silentium,
et securitas usque in sempiternum.
18Et sedebit populus meus in habitatione pacis
et in tabernaculis fiduciae
et in locis securis.
19Et penitus cadet saltus,
et profunde deprimetur civitas.
20Beati, qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.