1Et apprehendent septem mulieres
virum unum in die illa dicentes:
“ Panem nostrum comedemus
et vestimentis nostris operiemur,
tantummodo vocetur nomen tuum super nos:
aufer opprobrium nostrum ”.
2In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam,
et fructus terrae sublimis et exsultatio
his, qui salvati fuerint de Israel.
3Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion,
et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur,
omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.
4Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion
et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius
spiritu iudicii et spiritu ardoris,
5et creabit Dominus super omnem locum montis Sion
et super coetum eius
nubem per diem
et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio,
6et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu
et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online