Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Isaia 36


font

1Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascenditSennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas.2Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam inmanu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis.3Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobnascriba et Ioah filius Asaph a commentariis.4Et dixit ad eos Rabsaces: “Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia,qua confidis?5Dixisti: “ Verbum labiorum est consilium et fortitudo adbellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?6Ecce confidissuper baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerithomo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus,qui confidunt in eo.7Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostroconfidimus”; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria etdixit Iudae et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”?8Et nunc spondedomino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex tepraebere ascensores eorum.9Et quomodo averteris faciem unius ex servis dominimei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus;10etnunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominusdixit ad me: “Ascende super terram istam et disperde eam” ”.11Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad servos tuosAramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, quiest super murum ”.12Et dixit Rabsaces: “ Numquid ad dominum tuum et ad temisit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, quisedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum? ”.13Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit: “ Audite verbaregis magni, regis Assyriorum:14Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quianon poterit eruere vos.15Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Dominodicens: “Eruens liberabit nos Dominus; non dabitur civitas ista in manu regisAssyriorum”.16Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facitemecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam etunusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua,17donecveniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti etvini, terram panis et vinearum.18Ne illudat vos Ezechias dicens: “Dominusliberabit nos”. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam demanu regis Assyriorum?19Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim?Numquid liberaverunt Samariam de manu mea?20Quinam ex omnibus diis terrarumistarum eruerunt terram suam de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem demanu mea? ”.
21Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: “Ne respondeatis ei ”.22Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui eratsuper domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiamscissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.