Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Isaia 23


font

1Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
2Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
3In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
4Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
“ Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes
nec virgines educavi ”.
5Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
6Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
7Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
8Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
9Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
10Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
11Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
12et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi ”.
13Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
14Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
15Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut diesregis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:16“ Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita;
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit ”.
17Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit admercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciemterrae.18Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; noncondentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, eritnegotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.