Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Isaia 11


font

1Et egredietur virga de stirpe Iesse,
et flos de radice eius ascendet;
2et requiescet super eum spiritus Domini:
spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et timoris Domini;
3et deliciae eius in timore Domini.
Non secundum visionem oculorum iudicabit
neque secundum auditum aurium decernet;
4sed iudicabit in iustitia pauperes
et decernet in aequitate pro mansuetis terrae;
et percutiet terram virga oris sui
et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
5Et erit iustitia cingulum lumborum eius,
et fides cinctorium renum eius.
6Habitabit lupus cum agno,
et pardus cum haedo accubabit;
vitulus et leo simul saginabuntur,
et puer parvulus minabit eos.
7Vitula et ursus pascentur,
simul accubabunt catuli eorum;
et leo sicut bos comedet paleas.
8Et ludet infans ab ubere
super foramine aspidis;
et in cavernam reguli,
qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
9Non nocebunt et non occident
in universo monte sancto meo,
quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.
10In die illa radix Iesse
stat in signum populorum;
ipsam gentes requirent,
et erit sedes eius gloriosa.
11Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam
ad possidendum residuum populi sui,
quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto
et a Phatros et ab Aethiopia
et ab Elam et a Sennaar
et ab Emath et ab insulis maris;
12et levabit signum in nationes
et congregabit profugos Israel
et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae.
13Et auferetur zelus Ephraim,
et hostes Iudae abscindentur;
Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
14Et volabunt in umeros Philisthim ad mare,
simul praedabuntur filios orientis:
in Edom et Moab extendent manus suas,
et filii Ammon oboedient eis.
15Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti
et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui
et percutiet illud in septem rivos,
ita ut transire faciat eos calceatos.
16Et erit via residuo populo meo,
qui relinquetur ab Assyria,
sicut fuit Israeli in die illa,
qua ascendit de terra Aegypti.