Isaia 15
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Oraculum Moab.
Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit;
quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.
2Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum;
super Nabo et super Medaba Moab ululavit;
in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.
3In triviis eius accincti sunt sacco;
super tecta eius et in plateis eius
omnes ululant, prorumpunt in fletum.
4Clamat Hesebon et Eleale,
usque Iasa auditur vox eorum;
super hoc expediti Moab fremunt,
anima eius fremit sibi.
5Cor meum super Moab clamat,
vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam;
per ascensum enim Luith flentes ascendunt
et in via Oronaim clamorem contritionis levant.
6Aquae enim Nemrim desertae erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.
7Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas
trans torrentem Salicum ducunt.
8Quoniam circuivit clamor terminum Moab;
usque ad Eglaim ululatus eius,
et usque ad Beerelim clamor eius.
9Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine;
ponam enim super Dimon additamenta
his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito