Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 2


font

1Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon,2Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser.
3Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum.4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque.
5Filii autem Phares: Esrom et Hamul.
6Filii quoque Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque.7Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.8Filii Ethan: Azarias.
9Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.
10Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae,11Naasson quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz.12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma,14quartum Nathanael, quintum Raddai,15sextum Asom, septimum David.16Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres.17Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
18Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon.19Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur.20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Beseleel.21Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub.22Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad.23Cepitque Gesur et Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates. Omnes isti filii Machir patris Galaad.24Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue.
25Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom: Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia.26Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quae fuit mater Onam.27Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt: Moos et Iamin et Acar.28Onam autem habuit filios: Sammai et Iada. Filii autem Sammai: Nadab et Abisur.29Nomen vero uxoris Abisur Abiail, quae peperit ei Ahobban et Molid.30Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim; mortuus est autem Saled absque liberis.31Filius vero Apphaim: Iesi, qui Iesi genuit Sesan; porro Sesan genuit Oholai.32Filii autem Iada fratris Semmei: Iether et Ionathan; sed et Iether mortuus est absque liberis.33Porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.34Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Aegyptium nomine Ieraa;35deditque ei filiam suam uxorem, quae peperit ei Eththei.36Eththei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad;37Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.38Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam;39Azarias genuit Helles, Helles genuit Elasa.40Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum;41Sellum genuit Iecemiam, Iecemias genuit Elisama.
42Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater Hebron.43Porro filii Hebron: Core et Thapphua et Recem et Samma;44Samma autem genuit Raham patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.45Filius Sammai: Maon, et Maon pater Bethsur.
46Epha autem concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit Gezez.47Filii Iahaddai: Regem et Iotham et Gesan et Phalet et Epha et Saaph.
48Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana.49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Chaleb fuit Achsa.50Hi erant filii Chaleb.
Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim,
51Salmon pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim Raaia, dimidium Manahat53et cognationes Cariathiarim: Iethraei et Phutaei et Sumathaei et Maseraei. Ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae.54Filii Salmon: Bethlehem et Netophathitae, Atarothbethioab et dimidium Manahat de Saraa,55cognationes quoque de Cariathsepher habitantes in Iabes: Therathaei, Semathaei et Suchathaei. Hi sunt Cinaei, qui orti sunt de Ammath patre domus Rechab.