Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 8


font

1Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,2Nohaa quartum et Rapha quintum.3Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod,4Abisue quoque et Naaman et Ahoe,5sed et Gera et Sephuphan et Huram.6Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath;7Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.8Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas;9genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham,10Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis.11De Husim vero genuit Abitob et Elphaal;12porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius.
13Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth.14Et Ahi et Sesac et Ierimoth15et Zabadia et Arad et Eder,16Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria.17Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber18et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal19et Iacim et Zechri et Zabdi20et Elioenai et Selethai et Eliel21et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei22et Iesphan et Heber et Eliel23et Abdon et Zechri et Hanan24et Hanania et Elam et Anathothia25et Iephdaia et Phanuel filii Sesac.26Et Samsari et Sohoria et Otholia27et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham.
28Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem.
29In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha,30filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,31Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth;32et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.34Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;35filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.36Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa.37Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.38Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel.39Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius.40Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.