Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 25


font

1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
2De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis.3De Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias et Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat ad confitendum et laudandum Dominum.4De Heman quoque; filii Heman: Bocciau, Matthaniau, Oziel, Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth;5omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres.
6Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman.7Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo.
8Miseruntque sortes pro ministerio ex aequo, tam maior quam minor, magister pariter et discipulus.9Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim.10Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius, duodecim.11Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim.12Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.13Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim.14Septima Isreela, filiis et fratribus eius, duodecim.15Octava Iesaiae, filiis et fratribus eius, duodecim.16Nona Matthaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.17Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim.18Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim.19Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius, duodecim.20Tertia decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim.21Quarta decima Matthathiae, filiis et fratribus eius, duodecim.22Quinta decima Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim.23Sexta decima Hananiae, filiis et fratribus eius, duodecim.24Septima decima Iesbacasae, filiis et fratribus eius, duodecim.25Octava decima Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim.26Nona decima Mellothi, filiis et fratribus eius, duodecim.27Vicesima Eliatha, filiis et fratribus eius, duodecim.28Vicesima prima Othir, filiis et fratribus eius, duodecim.29Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus eius, duodecim.30Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus eius, duodecim.31Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius, duodecim.