Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 22


font

1Dixitque David: “ Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel ”.
2Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.3Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile.4Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.5Et dixit David: “ Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria ”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
6Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel;7dixitque David ad Salomonem: “ Fili mi, voluntatis meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei,8sed factus est ad me sermo Domini dicens: “Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.9Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.10Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.11Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.12Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui;13tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas.14Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies.15Habes quoque plurimos artifices latomos et caementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos16in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum ”.
17Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: “18Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.19Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum; et consurgite et aedificate sanctuarium Domini Dei, ut introducatur arca foederis Domini et vasa Deo consecrata in domum, quae aedificatur nomini Domini ”.