Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 23


font

1Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel2et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
3Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.4“ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;5porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
6Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
7Filii Gerson: Ladan et Semei.8Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.9Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.10Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.11Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.13Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.14Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.15Filii Moysi: Gersam et Eliezer.16Filii Gersam: Subael primus.17Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.18Filii Isaar: Salomoth primus.19Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.20Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;22mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.23Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;26nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.27Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,28et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,29pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.30Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,31tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.32Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.