1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobiscompletae sunt, rerum, 2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt etministri fuerunt verbi, 3visum est et mihi, adsecuto a principio omnia,diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4ut cognoscas eorumverborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de viceAbiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. 6Erant autemiusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibusDomini, irreprehensibiles. 7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabethsterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, 9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus intemplum Domini; 10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. 11Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; 12etZacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13Ait autem ad illumangelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxortua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. 14Et eritgaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: 15erit enimmagnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebituradhuc ex utero matris suae 16et multos filiorum Israel convertet ad DominumDeum ipsorum. 17Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, utconvertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parareDomino plebem perfectam ”. 18Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hocsciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”. 19Etrespondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missussum loqui ad te et haec tibi evangelizare. 20Et ecce: eris tacens et nonpoteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbismeis, quae implebuntur in tempore suo ”.
21Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse intemplo. 22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quodvisionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
23Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. 24Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibusquinque dicens: 25“ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferreopprobrium meum inter homines ”.
26In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph dedomo David, et nomen virginis Maria. 28Et ingressus ad eam dixit: “ Ave,gratia plena, Dominus tecum ”. 29Ipsa autem turbata est in sermone eius etcogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei: “ Ne timeas,Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. 31Et ecce concipies in utero et pariesfilium et vocabis nomen eius Iesum. 32Hic erit magnus et Filius Altissimivocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, 33et regnabitsuper domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
34Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum noncognosco? ”. 35Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctussuperveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetursanctum, vocabitur Filius Dei. 36Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepitfilium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, 37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”. 38Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illaangelus.
39Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione incivitatem Iudae 40et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. 41Etfactum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in uteroeius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42et exclamavit voce magna etdixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43Etunde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44Ecce enim ut facta est voxsalutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”.
46Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,
47et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
48quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
50et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
51Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
52deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
53esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
54Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
55sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.
56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domumsuam. 57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58Etaudierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suamcum illa, et congratulabantur ei. 59Et factum est, in die octavo veneruntcircumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. 60Etrespondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”. 61Etdixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”. 62Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. 63Et postulans pugillaremscripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi. 64Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. 65Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeaedivulgabantur omnia verba haec. 66Et posuerunt omnes, qui audierant, in cordesuo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cumillo.
67Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
68“ Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
70sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
71salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
73iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
74ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
75in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
76Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
77ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
78per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
79illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
80Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque indiem ostensionis suae ad Israel.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc