1Post hunc surrexit Nathan
propheta in diebus David.
2Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari,
sic David a filiis Israel.
3Cum leonibus lusit quasi cum agnis
et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.
4In iuventute sua numquid non occidit gigantem
et abstulit opprobrium de gente?
5In agitando manu fundam
deiecit exsultationem Goliath.
6Nam invocavit Dominum altissimum,
et dedit in dextera eius virtutem
tollere hominem fortem in bello
et exaltare cornu gentis suae.
7Sic de decem milibus glorificaverunt eum
et laudaverunt eum in benedictionibus Domini,
in offerendo illi coronam gloriae.
8Contrivit enim inimicos undique
et humiliavit Philisthim contrarios,
usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.
9In omni opere suo dedit confessionem
Sancto et Excelso in verbo gloriae;
10de omni corde suo laudavit Dominum
et dilexit Deum, qui fecit illum.
11Et stare fecit cantores contra altare
et in sono eorum dulces fecit modos.
12Dedit in celebrationibus decus
et ornavit tempora usque ad consummationem anni,
dum laudarent nomen sanctum Domini,
et ante mane resonaret sanctuarium.
13Dominus purgavit peccata ipsius
et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni
et sedem gloriae in Israel.
14Post ipsum surrexit filius sensatus,
et propter illum habitavit in securitate.
15Salomon imperavit in diebus pacis;
cui Deus requiem dedit in circuitu,
ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum.Quemadmodum eruditus es in iuventute tua 16et impletus es quasi flumensapientia!
Terram retexit anima tua,
17et replesti eam in comparationibus aenigmatum.
Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum,
et dilectus es in pace tua.
18In cantilenis et proverbiis
et comparationibus et interpretationibus
te miratae sunt terrae.
19In nomine Domini Dei,
cui est cognomen Deus Israel,
20collegisti quasi orichalcum aurum
et ut plumbum cumulasti argentum.
21Sed reclinasti femora tua mulieribus,
subiugatus es in corpore tuo.
22Dedisti maculam in gloria tua
et profanasti semen tuum,
inducens iracundiam ad liberos tuos
et ingemiscere faciens super stultitia tua,
23ut fieret imperium bipartitum,
et ex Ephraim inciperet imperium infidele.
24Deus autem non derelinquet misericordiam suam
et non corrumpet nec delebit verba sua
neque perdet a stirpe nepotes electi sui
et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet.
25Dedit autem reliquum Iacob
et David de ipso stirpem.
26Et finem habuit Salomon cum patribus suis
27et dereliquit post se de semine suo
gentis stultitiam 28et imminutum prudentia,
Roboam, qui avertit gentem consilio suo.
29Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel
et dedit viam peccandi Ephraim;
et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,
30ita ut expelleret illos a terra sua.
31Et exquisierunt omnes nequitias,
usque dum perveniret super illos vindicta.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc