1Numquid non sapientia clamitat,
et prudentia dat vocem suam?
2In summis verticibus
supra viam in mediis semitis stans,
3iuxta portas ad introitum civitatis,
in ipsis foribus conclamat:
4“ O viri, ad vos clamito,
et vox mea ad filios hominum.
5Intellegite, parvuli, astutiam;
et insipientes, animadvertite.
6Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum,
et aperientur labia mea, ut recta praedicent.
7Veritatem meditabitur guttur meum,
et labia mea detestabuntur impium.
8Iusti sunt omnes sermones oris mei,
non est in eis pravum quid neque perversum;
9omnes recti sunt intellegentibus
et aequi invenientibus scientiam.
10Accipitc disciplinam meam et non pecuniam,
doctrinam magis quam aurum electum.
11Melior est enim sapientia gemmis,
et omne desiderabile ei non potest comparari ”.
12Ego sapientia habito cum prudentia
et artem excogitandi invenio.
13Timor Domini odisse malum;
arrogantiam et superbiam et viam pravam
et os bilingue detestor.
14Meum est consilium et prudentia,
mea est intellegentia, mea est fortitudo.
15Per me reges regnant,
et principes iusta decernunt;
16per me duces imperant,
et potentes decernunt iustitiam.
17Ego diligentes me diligo;
et, qui mane vigilant ad me, invenient me.
18Mecum sunt divitiae et gloria,
opes superbae et iustitia.
19Melior est enim fructus meus auro et obryzo,
et genimina mea argento electo.
20In viis iustitiae ambulo,
in medio semitarum iudicii,
21ut ditem diligentes me
et thesauros eorum repleam.
22Dominus possedit me in initio viarum suarum,
antequam quidquam faceret a principio;
23ab aeterno ordinata sum
et ex antiquis, antequam terra fieret.
24Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram,
necdum fontes graves aquis,
25priusquam montes demergerentur,
ante colles ego parturiebar.
26Adhuc terram non fecerat et campos
et initium glebae orbis terrae.
27Quando praeparabat caelos, aderam,
quando certa lege et gyro vallabat abyssos,
28quando nubes firmabat sursum,
et praevaluerunt fontes abyssi,
29quando circumdabat mari terminum suum
et aquis, ne transirent fines suos,
quando iecit fundamenta terrae,
30cum eo eram ut artifex:
delectatio eius per singulos dies,
ludens coram eo omni tempore,
31ludens in orbe terrarum,
et deliciae meae esse cum filiis hominum.
32Nunc ergo, filii, audite me:
beati, qui custodiunt vias meas;
33audite disciplinam et estote sapientes
et nolite abicere eam.
34Beatus homo, qui audit me
et qui vigilat ad fores meas cotidie
et observat ad postes ostii mei.
35Qui me invenerit, inveniet vitam
et hauriet delicias a Domino.
36Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam:
omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc