Siracide 11
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. | |
2 Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo. | |
3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. | |
4 In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. | |
5 Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema. | |
6 Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. | |
7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste. | |
8 Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui. | |
9 De ea re, quae te non molestat, ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas. | |
10 Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris. | |
11 Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit. | |
12 Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate; | |
13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. | |
14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. | |
15 Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. | |
16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo. | |
17 Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum. | |
18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius | |
19 in eo quod dicit: “ Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus”; | |
20 et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur. | |
21 Sta in mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum veterasce. | |
22 Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo. | |
23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. | |
24 Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. | |
25 Ne dicas: “ Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona? ”. | |
26 Ne dicas: “ Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor? ” | |
27 In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis bonorum, | |
28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. | |
29 Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. | |
30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir. | |
31 Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi. | |
32 Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. | |
33 Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam. | |
34 A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur. | |
35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. | |
36 Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis. |