Proverbi 20
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens. | 1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens. |
2 Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. | 2 Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. |
3 Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. | 3 Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. |
4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. | 4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. |
5 Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. | 5 Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. |
6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? | 6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? |
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. | 7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. |
8 Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. | 8 Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. |
9 Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”? | 9 Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”? |
10 Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. | 10 Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. |
11 Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. | 11 Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. |
12 Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. | 12 Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. |
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. | 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. |
14 “ Malum est, malum est! ” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. | 14 “ Malum est, malum est! ” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. |
15 Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae. | 15 Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae. |
16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. | 16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. |
17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. | 17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. |
18 Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella. | 18 Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella. |
19 Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis. | 19 Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis. |
20 Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. | 20 Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. |
21 Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. | 21 Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. |
22 Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te. | 22 Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te. |
23 Abominatio est apud Dominum pondus etpondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. | 23 Abominatio est apud Dominum pondus etpondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. |
24 A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? | 24 A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? |
25 Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ” et post vota retractare. | 25 Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ” et post vota retractare. |
26 Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam. | 26 Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam. |
27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. | 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. |
28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. | 28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. |
29 Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. | 29 Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. |
30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris. | 30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris. |