Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 40


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2 “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti,6 et ante illud altare holocausti :
7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.10 altare holocausti et omnia vasa ejus,
11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”.15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
28 Posuit et velum in introitu habitaculi28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;30 cum ingrederentur tectum f?deris, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.
Postquam omnia perfecta sunt,
32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
33 Nec poterat Moyses ingredi tectum f?deris, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.