Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Esodo 26


font

1Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.2Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae.3Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.4Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera.5Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat.6Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
7Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum.8Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium.9E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.10Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius.11Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.12Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi;13et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens.
14Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
15Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae,16quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.17In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur.18Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum;19quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.20In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,21quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur.22Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas;23et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi.24Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.25Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
26Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi27et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam;28vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.29Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.30Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
31Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.32Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.33Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum35mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
36Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.37Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.