Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Esodo 31


font

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2“ Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae3et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere4ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere,5ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;6dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi:7tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi8mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis9et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua10et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ”.
12Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:13“ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.14Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.15Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur.16Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum17inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ”.
18Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.