Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Esodo 39


font

1De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
2Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta3opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.4Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,5et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.6Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;7posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
8Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,9quadrangulum duplex mensurae palmi.10Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;11in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;12in tertio hyacinthus, achates et amethystus;13in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.14Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.15Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo16et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;17duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.18Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.19Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
20Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.21Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
22Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum23et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;24deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta25et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,26ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
27Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius28et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,29cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
30Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”;31et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
32Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
33Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,34opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,35arcam testimonii, vectes, propitiatorium,36mensam cum vasis suis et propositionis panibus,37candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,38altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,39altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,40tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.41Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius42obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
43Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.