1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
2 “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, | 2 “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, |
3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; | 3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; |
4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis | 4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis |
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, | 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, |
6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti, | 6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti, |
7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua. | 7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua. |
8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius. | 8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius. |
9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum. | 9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum. |
10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. | 10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. |
11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud. | 11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud. |
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua | 12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua |
13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur; | 13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur; |
14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis | 14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis |
15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”. | 15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”. |
16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
| 16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
|
17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. | 17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. |
18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas | 18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas |
19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. | 19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. |
20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. | 20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. |
21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi. | 21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi. |
22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum, | 22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum, |
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. | 23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi, | 24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi, |
25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi. | 25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio | 26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio |
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi. | 27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi. |
28 Posuit et velum in introitu habitaculi | 28 Posuit et velum in introitu habitaculi |
29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. | 29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. |
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; | 30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; |
31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes, | 31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes, |
32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. | 32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
| 33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
|
34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. | 34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. |
35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. | 35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. |
36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; | 36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; |
37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur. | 37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur. |
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
| 38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
|