Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Esodo 25


font

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2“ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.3Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,4hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum5et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,6oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.9Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
10Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.11Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum12et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.13Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;14inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.16Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
17Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,19cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.20Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,21quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.22Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
23Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.24Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.25Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.26Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.27Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.28Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.29Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.33Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.34In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.35Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.36Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.37Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.38Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.40Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.