Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Esodo 21


font

1Haec sunt iudicia, quae propones eis:
2Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.3Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.5Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",6afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.8Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.9Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.10Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.11Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
12Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.14Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
17Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,19si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
20Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.23Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.27Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.30Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.31Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.32Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
33Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,34dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
35Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.36Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.37Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.