Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Esodo 36


font

1Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
2Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,3acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.4Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario5et dixerunt Moysi: “ Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ”.6Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “ Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,7eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
8Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.10Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.11Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.12Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.13Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.14Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;15unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga.16Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim.17Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur;18et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.19Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
20Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.21Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.22Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum24cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.25Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas26cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.27Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas28et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;29quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,30ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.31Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.33Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.34Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
35Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;36et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
37Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;38et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.