Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Esodo 28


font

1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
2Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;3et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.4Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;5accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
6Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.7Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.8Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.9Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:10sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.11Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;12et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.13Facies ergo margines textas ex auro14et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
15Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.16Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.17Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;18in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;19in tertio hyacinthus, achates et amethystus;20in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.21Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.22Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;23et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate;24catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.26Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.27Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,28et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.29Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum.30Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
31Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,32in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.33Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;34ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.35Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".37Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram38super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
39Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.42Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;43et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.