Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 16


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham.
3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel:4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :
5 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret,5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
6 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei.
6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
7 In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius:
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
8 “ Confitemini Domino, invocate nomen eius,
notas facite in populis opera eius.
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :
notas facite in populis adinventiones ejus.
9 Canite ei et psallite
et narrate omnia mirabilia eius.
9 Cantate ei, et psallite ei,
et narrate omnia mirabilia ejus.
10 Laudate nomen sanctum eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
10 Laudate nomen sanctum ejus :
lætetur cor quærentium Dominum.
11 Quaerite Dominum et virtutem eius,
quaerite faciem eius semper.
11 Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus semper.
12 Recordamini mirabilium eius, quae fecit,
signorum illius et iudiciorum oris eius,
12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;
signorum illius, et judiciorum oris ejus,
13 semen Israel, servi eius,
filii Iacob, electi illius.
13 semen Israël servi ejus,
filii Jacob electi ejus.
14 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
14 Ipse Dominus Deus noster :
in universa terra judicia ejus.
15 Recordamini in sempiternum pacti eius,
sermonis, quem praecepit in mille generationes,
15 Recordamini in sempiternum pacti ejus :
sermonis quem præcepit in mille generationes,
16 pacti, quod pepigit cum Abraham,
et iuramenti illius cum Isaac.
16 quem pepigit cum Abraham,
et juramenti illius cum Isaac.
17 Et constituit illud Iacob in praeceptum
et Israel in pactum sempiternum
17 Et constituit illud Jacob in præceptum,
et Israël in pactum sempiternum,
18 dicens: “Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae”,
18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni in ea.
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni ejus.
20 Et transierunt de gente in gentem
et de regno ad populum alterum;
20 Et transierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
21 non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpuit pro eis reges:
21 Non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpavit pro eis reges.
22 “Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari”.
22 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
23 Canite Domino, omnis terra,
annuntiate ex die in diem salutare eius.
23 Cantate Domino omnis terra ;
annuntiate ex die in diem salutare ejus :
24 Narrate in gentibus gloriam eius,
in cunctis populis mirabilia illius.
24 narrate in gentibus gloriam ejus ;
in cunctis populis mirabilia ejus.
25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis
et horribilis super omnes deos;
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et horribilis super omnes deos.
26 omnes enim dii populorum inania,
Dominus autem caelos fecit.
26 Omnes enim dii populorum idola :
Dominus autem cælos fecit.
27 Magnificentia et pulchritudo coram eo,
fortitudo et gaudium in loco eius.
27 Confessio et magnificentia coram eo :
fortitudo et gaudium in loco ejus.
28 Afferte Domino, familiae populorum
afferte Domino gloriam et imperium;
28 Afferte Domino, familiæ populorum :
afferte Domino gloriam et imperium.
29 date Domino gloriam nominis eius,
levate oblationem et venite in conspectu eius
et adorate Dominum in decore sancto.
29 Date Domino gloriam ;
nomini ejus levate sacrificium,
et venite in conspectu ejus :
et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie illius omnis terra;
ipse enim fundavit orbem immobilem.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra :
ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Laetentur caeli, et exsultet terra,
et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”.
31 Lætentur cæli, et exultet terra,
et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo eius,
exsultent agri et omnia, quae in eis sunt.
32 Tonet mare et plenitudo ejus ;
exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino,
quia venit iudicare terram.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :
quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia eius.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
35 Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo
et exsultemus in carminibus tuis.
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos, et erue de gentibus :
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus, Deus Israel,
ab aeterno usque in aeternum” ”.
Et dixit omnis populus: “ Amen! ” et “ Laus Domino! ”.
36 Benedictus Dominus Deus Israël,
ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
37 Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum.37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores.38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “ Quoniam in aeternum misericordia eius ”.41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.
43 Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.