Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 16


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.1 ויביאו את ארון האלהים ויציגו אתו בתוך האהל אשר נטה לו דויד ויקריבו עלות ושלמים לפני האלהים
2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.2 ויכל דויד מהעלות העלה והשלמים ויברך את העם בשם יהוה
3 Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham.
3 ויחלק לכל איש ישראל מאיש ועד אשה לאיש ככר לחם ואשפר ואשישה
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel:4 ויתן לפני ארון יהוה מן הלוים משרתים ולהזכיר ולהודות ולהלל ליהוה אלהי ישראל
5 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret,5 אסף הראש ומשנהו זכריה יעיאל ושמירמות ויחיאל ומתתיה ואליאב ובניהו ועבד אדם ויעיאל בכלי נבלים ובכנרות ואסף במצלתים משמיע
6 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei.
6 ובניהו ויחזיאל הכהנים בחצצרות תמיד לפני ארון ברית האלהים
7 In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius:
7 ביום ההוא אז נתן דויד בראש להדות ליהוה ביד אסף ואחיו
8 “ Confitemini Domino, invocate nomen eius,
notas facite in populis opera eius.
8 הודו ליהוה קראו בשמו הודיעו בעמים עלילתיו
9 Canite ei et psallite
et narrate omnia mirabilia eius.
9 שירו לו זמרו לו שיחו בכל נפלאתיו
10 Laudate nomen sanctum eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
10 התהללו בשם קדשו ישמח לב מבקשי יהוה
11 Quaerite Dominum et virtutem eius,
quaerite faciem eius semper.
11 דרשו יהוה ועזו בקשו פניו תמיד
12 Recordamini mirabilium eius, quae fecit,
signorum illius et iudiciorum oris eius,
12 זכרו נפלאתיו אשר עשה מפתיו ומשפטי פיהו
13 semen Israel, servi eius,
filii Iacob, electi illius.
13 זרע ישראל עבדו בני יעקב בחיריו
14 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
14 הוא יהוה אלהינו בכל הארץ משפטיו
15 Recordamini in sempiternum pacti eius,
sermonis, quem praecepit in mille generationes,
15 זכרו לעולם בריתו דבר צוה לאלף דור
16 pacti, quod pepigit cum Abraham,
et iuramenti illius cum Isaac.
16 אשר כרת את אברהם ושבועתו ליצחק
17 Et constituit illud Iacob in praeceptum
et Israel in pactum sempiternum
17 ויעמידה ליעקב לחק לישראל ברית עולם
18 dicens: “Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae”,
18 לאמר לך אתן ארץ כנען חבל נחלתכם
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni in ea.
19 בהיותכם מתי מספר כמעט וגרים בה
20 Et transierunt de gente in gentem
et de regno ad populum alterum;
20 ויתהלכו מגוי אל גוי ומממלכה אל עם אחר
21 non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpuit pro eis reges:
21 לא הניח לאיש לעשקם ויוכח עליהם מלכים
22 “Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari”.
22 אל תגעו במשיחי ובנביאי אל תרעו
23 Canite Domino, omnis terra,
annuntiate ex die in diem salutare eius.
23 שירו ליהוה כל הארץ בשרו מיום אל יום ישועתו
24 Narrate in gentibus gloriam eius,
in cunctis populis mirabilia illius.
24 ספרו בגוים את כבודו בכל העמים נפלאתיו
25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis
et horribilis super omnes deos;
25 כי גדול יהוה ומהלל מאד ונורא הוא על כל אלהים
26 omnes enim dii populorum inania,
Dominus autem caelos fecit.
26 כי כל אלהי העמים אלילים ויהוה שמים עשה
27 Magnificentia et pulchritudo coram eo,
fortitudo et gaudium in loco eius.
27 הוד והדר לפניו עז וחדוה במקמו
28 Afferte Domino, familiae populorum
afferte Domino gloriam et imperium;
28 הבו ליהוה משפחות עמים הבו ליהוה כבוד ועז
29 date Domino gloriam nominis eius,
levate oblationem et venite in conspectu eius
et adorate Dominum in decore sancto.
29 הבו ליהוה כבוד שמו שאו מנחה ובאו לפניו השתחוו ליהוה בהדרת קדש
30 Commoveatur a facie illius omnis terra;
ipse enim fundavit orbem immobilem.
30 חילו מלפניו כל הארץ אף תכון תבל בל תמוט
31 Laetentur caeli, et exsultet terra,
et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”.
31 ישמחו השמים ותגל הארץ ויאמרו בגוים יהוה מלך
32 Tonet mare et plenitudo eius,
exsultent agri et omnia, quae in eis sunt.
32 ירעם הים ומלואו יעלץ השדה וכל אשר בו
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino,
quia venit iudicare terram.
33 אז ירננו עצי היער מלפני יהוה כי בא לשפוט את הארץ
34 Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia eius.
34 הודו ליהוה כי טוב כי לעולם חסדו
35 Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo
et exsultemus in carminibus tuis.
35 ואמרו הושיענו אלהי ישענו וקבצנו והצילנו מן הגוים להדות לשם קדשך להשתבח בתהלתך
36 Benedictus Dominus, Deus Israel,
ab aeterno usque in aeternum” ”.
Et dixit omnis populus: “ Amen! ” et “ Laus Domino! ”.
36 ברוך יהוה אלהי ישראל מן העולם ועד העלם ויאמרו כל העם אמן והלל ליהוה
37 Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum.37 ויעזב שם לפני ארון ברית יהוה לאסף ולאחיו לשרת לפני הארון תמיד לדבר יום ביומו
38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores.38 ועבד אדם ואחיהם ששים ושמונה ועבד אדם בן ידיתון וחסה לשערים
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,39 ואת צדוק הכהן ואחיו הכהנים לפני משכן יהוה בבמה אשר בגבעון
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.40 להעלות עלות ליהוה על מזבח העלה תמיד לבקר ולערב ולכל הכתוב בתורת יהוה אשר צוה על ישראל
41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “ Quoniam in aeternum misericordia eius ”.41 ועמהם הימן וידותון ושאר הברורים אשר נקבו בשמות להדות ליהוה כי לעולם חסדו
42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
42 ועמהם הימן וידותון חצצרות ומצלתים למשמיעים וכלי שיר האלהים ובני ידותון לשער
43 Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.
43 וילכו כל העם איש לביתו ויסב דויד לברך את ביתו