Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 16


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.1 وادخلوا تابوت الله واثبتوه في وسط الخيمة التي نصبها له داود وقربوا محرقات وذبائح سلامة امام الله.
2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.2 ولما انتهى داود من اصعاد المحرقات وذبائح السلامة بارك الشعب باسم الرب.
3 Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham.
3 وقسم على كل آل اسرائيل من الرجال والنساء على كل انسان رغيف خبز وكاس خمر وقرص زبيب
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel:4 وجعل امام تابوت الرب من اللاويين خداما ولاجل التذكير والشكر وتسبيح الرب اله اسرائيل
5 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret,5 آساف الراس وزكريا ثانيه ويعيئيل وشميراموث ويحيئيل ومتثايا واليآب وبنايا وعوبيد ادوم ويعيئيل بآلات رباب وعيدان. وكان آساف يصوّت بالصنوج.
6 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei.
6 وبنايا ويحزيئيل الكاهنان بالابواق دائما امام تابوت عهد الله.
7 In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius:
7 حينئذ في ذلك اليوم اولا جعل داود يحمد الرب بيد آساف واخوته
8 “ Confitemini Domino, invocate nomen eius,
notas facite in populis opera eius.
8 احمدوا الرب. ادعوا باسمه. اخبروا في الشعوب باعماله.
9 Canite ei et psallite
et narrate omnia mirabilia eius.
9 غنوا له. ترنموا له. تحادثوا بكل عجائبه.
10 Laudate nomen sanctum eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
10 افتخروا باسم قدسه. تفرح قلوب الذين يلتمسون الرب.
11 Quaerite Dominum et virtutem eius,
quaerite faciem eius semper.
11 اطلبوا الرب وعزّه. التمسوا وجهه دائما.
12 Recordamini mirabilium eius, quae fecit,
signorum illius et iudiciorum oris eius,
12 اذكروا عجائبه التي صنع. آياته واحكام فمه.
13 semen Israel, servi eius,
filii Iacob, electi illius.
13 يا ذرية اسرائيل عبده وبني يعقوب مختاريه.
14 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
14 هو الرب الهنا. في كل الارض احكامه
15 Recordamini in sempiternum pacti eius,
sermonis, quem praecepit in mille generationes,
15 اذكروا الى الابد عهده. الكلمة التي اوصى بها الى الف جيل.
16 pacti, quod pepigit cum Abraham,
et iuramenti illius cum Isaac.
16 الذي قطعه مع ابراهيم. وقسمه لاسحق.
17 Et constituit illud Iacob in praeceptum
et Israel in pactum sempiternum
17 وقد اقامه ليعقوب فريضة ولاسرائيل عهدا ابديا.
18 dicens: “Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae”,
18 قائلا لك اعطي ارض كنعان حبل ميراثكم.
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni in ea.
19 حين كنتم عددا قليلا قليلين جدا وغرباء فيها.
20 Et transierunt de gente in gentem
et de regno ad populum alterum;
20 وذهبوا من امة الى امة ومن مملكة الى شعب آخر.
21 non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpuit pro eis reges:
21 لم يدع احدا يظلمهم بل وبّخ من اجلهم ملوكا.
22 “Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari”.
22 لا تمسّوا مسحائي ولا تؤذوا انبيائي
23 Canite Domino, omnis terra,
annuntiate ex die in diem salutare eius.
23 غنّوا للرب يا كل الارض. بشّروا من يوم الى يوم بخلاصه.
24 Narrate in gentibus gloriam eius,
in cunctis populis mirabilia illius.
24 حدّثوا في الامم بمجده وفي كل الشعوب بعجائبه.
25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis
et horribilis super omnes deos;
25 لان الرب عظيم ومفتخر جدا. وهو مرهوب فوق جميع الآلهة.
26 omnes enim dii populorum inania,
Dominus autem caelos fecit.
26 لان كل آلهة الامم اصنام واما الرب فقد صنع السموات.
27 Magnificentia et pulchritudo coram eo,
fortitudo et gaudium in loco eius.
27 الجلال والبهاء امامه. العزّة والبهجة في مكانه.
28 Afferte Domino, familiae populorum
afferte Domino gloriam et imperium;
28 هبوا الرب يا عشائر الشعوب هبوا الرب مجدا وعزّة.
29 date Domino gloriam nominis eius,
levate oblationem et venite in conspectu eius
et adorate Dominum in decore sancto.
29 هبوا الرب مجد اسمه. احملوا هدايا وتعالوا الى امامه. اسجدوا للرب في زينة مقدسة.
30 Commoveatur a facie illius omnis terra;
ipse enim fundavit orbem immobilem.
30 ارتعدوا امامه يا جميع الارض. تثبّتت المسكونة ايضا لا تتزعزع.
31 Laetentur caeli, et exsultet terra,
et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”.
31 لتفرح السموات وتبتهج الارض ويقولوا في الامم الرب قد ملك.
32 Tonet mare et plenitudo eius,
exsultent agri et omnia, quae in eis sunt.
32 ليعج البحر وملؤه ولتبتهج البرية وكل ما فيها.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino,
quia venit iudicare terram.
33 حينئذ تترنم اشجار الوعر امام الرب لانه جاء ليدين الارض.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia eius.
34 احمدوا الرب لانه صالح لان الى الابد رحمته.
35 Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo
et exsultemus in carminibus tuis.
35 وقولوا خلّصنا يا اله خلاصنا واجمعنا وانقذنا من الامم لنحمد اسم قدسك ونتفاخر بتسبيحك.
36 Benedictus Dominus, Deus Israel,
ab aeterno usque in aeternum” ”.
Et dixit omnis populus: “ Amen! ” et “ Laus Domino! ”.
36 مبارك الرب اله اسرائيل من الازل والى الابد. فقال كل الشعب آمين وسبحوا الرب
37 Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum.37 وترك هناك امام تابوت عهد الرب آساف واخوته ليخدموا امام التابوت دائما خدمة كل يوم بيومها
38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores.38 وعوبيد ادوم واخوتهم ثمانية وستين وعوبيد ادوم بن يديثون وحوسة بوابين.
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,39 وصادوق الكاهن واخوته الكهنة امام مسكن الرب في المرتفعة التي في جبعون
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.40 ليصعدوا محرقات للرب على مذبح المحرقة دائما صباحا ومساء وحسب كل ما هو مكتوب في شريعة الرب التي أمر بها اسرائيل.
41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “ Quoniam in aeternum misericordia eius ”.41 ومعهم هيمان ويدوثون وباقي المنتخبين الذين ذكرت اسماؤهم ليحمدوا الرب لان الى الابد رحمته.
42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
42 ومعهم هيمان ويدوثون بابواق وصنوج للمصوّتين وآلات غناء لله وبنو يدوثون بوابون.
43 Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.
43 ثم انطلق كل الشعب كل واحد الى بيته ورجع داود ليبارك بيته