1 Adam, Seth, Enos, | |
2 Cainan, Malaleel, Iared, | |
3 Henoch, Ma thusala, Lamech, | |
4 Noe, Sem, Cham et Iapheth.
| |
5 Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. | |
6 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. | |
7 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim.
| |
8 Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan. | |
9 Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. | |
10 Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. | |
11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim, | |
12 Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim. | |
13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, | |
14 Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum | |
15 Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum, | |
16 Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum.
| |
17 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. | |
18 Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. | |
19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. | |
20 Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare, | |
21 Adoram quoque et Uzal et Decla, | |
22 Ebal etiam et Abimael et Saba necnon | |
23 et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan.
| |
24 Sem, Arphaxad, Sala, | |
25 Heber, Phaleg, Reu, | |
26 Seruch, Nachor, Thare, | |
27 Abram: iste est Abraham.
| |
28 Filii autem Abraham: Isaac et Ismael. | |
29 Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam, | |
30 Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema, | |
31 Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis.
| |
32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. | |
33 Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
| |
34 Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel.
| |
35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core. | |
36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. | |
37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
| |
38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. | |
39 Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna. | |
40 Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. | |
41 Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. | |
42 Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran.
| |
43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. | |
44 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. | |
45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. | |
46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. | |
47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. | |
48 Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. | |
49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. | |
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
| |
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, | |
52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, | |
53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, | |
54 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.
| |