Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 3


font

1Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
2Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
3Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Deievacuabit?
4Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:“ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
5Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquidiniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
6Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc etego tamquam peccator iudicor?8Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiuntquidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iustaest.9Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumusIudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,10sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
11non est intellegens, non est requirens Deum.
12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
14quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
16contritio et infelicitas in viis eorum,
17et viam pacis non cognoverunt.
18Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
19Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt,loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;20quia exoperibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitiopeccati.
21Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege etProphetis,22iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt.Non enim est distinctio:23omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in ChristoIesu;25quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius adostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta26insustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipseiustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed perlegem fidei.28Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibuslegis.29An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,30quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputiumper fidem.31Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.