Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 2


font

1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enimiudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.2Scimus enimquoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.3Existimasautem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tueffugies iudicium Dei?4An divitias benignitatis eius et patientiae etlonganimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam teadducit?5Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iramin die irae et revelationis iusti iudicii Dei,6qui reddet unicuique secundumopera eius:7his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honoremet incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;8his autem, qui ex contentione etnon oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum etGraeci;10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum etGraeco.11Non est enim personarum acceptio apud Deum!
12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque inlege peccaverunt, per legem iudicabuntur.13Non enim auditores legis iusti suntapud Deum, sed factores legis iustificabuntur.14Cum enim gentes, quae legemnon habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentesipsi sibi sunt lex;15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis,testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicemcogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,16in die, cum iudicabitDeus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.17Si autem tuIudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,18et nostiVoluntatem et discernis potiora instructus per legem,19et confidis teipsumducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,20eruditoreminsipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis inlege.21Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum,furaris?22Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templaspolias?23Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?24“Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptumest.
25Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legissis, circumcisio tua praeputium facta est.26Si igitur praeputium iustitiaslegis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?27Etiudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteramet circumcisionem praevaricator legis es.28Non enim qui manifesto Iudaeus est,neque quae manifesto in carne circumcisio,29sed qui in abscondito Iudaeus est,et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed exDeo est.