Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 15


font

1Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et nonnobis placere.2Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;3etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperiaimproperantium tibi ceciderunt super me ”.4Quaecumque enim antea scriptasunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationemScripturarum spem habeamus.5Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsumsapere in alterutrum secundum Christum Iesum,6ut unanimes uno ore glorificetisDeum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriamDei.8Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Deiad confirmandas promissiones patrum;9gentes autem propter misericordiamglorificare Deum, sicut scriptum est:
“ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”.
10Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
11Et iterum:
“ Laudate, omnes gentes, Dominum,
et magnificent eum omnes populi ”.
12Et rursus Isaias ait:
“ Erit radix Iesse,
et qui exsurget regere gentes:
in eo gentes sperabunt ”.
13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis inspe in virtute Spiritus Sancti.
14Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleniestis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.15Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens proptergratiam, quae data est mihi a Deo,16ut sim minister Christi Iesu ad gentes,consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata inSpiritu Sancto.17Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;18nonenim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus inoboedientiam gentium, verbo et factis,19in virtute signorum et prodigiorum, invirtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricumrepleverim evangelium Christi,20sic autem contendens praedicare evangelium,non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,21sedsicut scriptum est:
“ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;
et, qui non audierunt, intellegent ”.
22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;23nunc vero ulteriuslocum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos exmultis iam annis,24cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quodpraeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex partefruitus fuero.
25Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;26probaverunt enimMacedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, quisunt in Ierusalem.27Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam sispiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrareeis.28Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscarper vos in Hispaniam;29scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantiabenedictionis Christi veniam.30Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrumIesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibuspro me ad Deum,31ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministeriummeum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,32ut veniens ad vos in gaudio pervoluntatem Dei refrigerer vobiscum.33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis.Amen.