Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 10


font

1Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis insalutem.2Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed nonsecundum scientiam;3ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentesstatuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;4finis enim legis Christus adiustitiam omni credenti.
5Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivetin eis ”.6Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris incorde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;7aut: “Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.8Sed quiddicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbumfidei, quod praedicamus.9Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum!”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvuseris.10Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.11Dicit enim Scriptura:
“ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
12Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives inomnes, qui invocant illum:
13Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei,quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?15Quomodo veropraedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est:
“ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
16Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
17Ergo fides ex auditu, auditusautem per verbum Christi.
18Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
19Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit:
“ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
20Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palamapparui his, qui me non interrogabant ”.
21Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum noncredentem et contradicentem ”.