Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
1 Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Deievacuabit?
3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:“ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis :
et vincas cum judicaris.
5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquidiniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc etego tamquam peccator iudicor?7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?
8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiuntquidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iustaest.8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumusIudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,9 Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
10 sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
13 Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant :
venenum aspidum sub labiis eorum :
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
16 contritio et infelicitas in viis eorum,
16 contritio et infelicitas in viis eorum :
17 et viam pacis non cognoverunt.
17 et viam pacis non cognoverunt :
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
18 non est timor Dei ante oculos eorum.
19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt,loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
20 quia exoperibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitiopeccati.
20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege etProphetis,21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt.Non enim est distinctio:22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in ChristoIesu;24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius adostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
26 insustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipseiustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed perlegem fidei.27 Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibuslegis.28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,29 An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputiumper fidem.30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
31 Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.