Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 4


font

1Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundumcarnem?2Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed nonapud Deum.3Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, etreputatum est illi ad iustitiam ”.
4Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundumdebitum;5ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium,reputatur fides eius ad iustitiam,6sicut et David dicit beatitudinem hominis,cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
7“ Beati, quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
8Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”.
9Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.10Quomodo ergo reputata est? Incircumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:11etsignum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit inpraeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illisiustitia,12et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt,sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostriAbrahae.
13Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi,sed per iustitiam fidei;14si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita estfides, et abolita est promissio.15Lex enim iram operatur; ubi autem non estlex, nec praevaricatio.16Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sitpromissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide estAbrahae — qui est pater omnium nostrum,17sicut scriptum est: “ Patremmultarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuoset vocat ea, quae non sunt, quasi sint;18qui contra spem in spe credidit, utfieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum”.19Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum ferecentum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;20in repromissione autem Deinon haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,21etplenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.22Ideo etreputatum est illi ad iustitiam.
23Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,24sed etpropter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit IesumDominum nostrum a mortuis,25qui traditus est propter delicta nostra etsuscitatus est propter iustificationem nostram.