Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 13


font

1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enimpotestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.2Itaque, quiresistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibidamnationem acquirent.3Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Visautem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;4Dei enimministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causagladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.5Ideonecesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam.6Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.7Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cuitimorem timorem, cui honorem honorem.
8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligitproximum, legem implevit.9Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis,Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur:Diliges proximum tuum tamquam teipsum.10Dilectio proximo malum non operatur;plenitudo ergo legis est dilectio.
11Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enimpropior est nobis salus quam cum credidimus.12Nox processit, dies autemappropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.13Sicut indie honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibuset impudicitiis, non in contentione et aemulatione;14sed induite Dominum IesumChristum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.