Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 8


font

1Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;2lex enimSpiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.3Nam,quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suummittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum incarne,4ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnemambulamus sed secundum Spiritum.
5Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundumSpiritum, quae sunt Spiritus.6Nam sapientia carnis mors, sapientia autemSpiritus vita et pax;7quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legienim Dei non subicitur nec enim potest.8Qui autem in carne sunt, Deo placerenon possunt.
9Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat invobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.10Si autemChristus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus verovita propter iustitiam.11Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum amortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit etmortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
12Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.13Sienim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporismortificatis, vivetis.14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistisSpiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.16IpseSpiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.17Siautem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamencompatimur, ut et conglorificemur.18Existimo enim quod non sunt condignaepassiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
19Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;20vanitatienim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatemgloriae filiorum Dei.22Scimus enim quod omnis creatura congemiscit etcomparturit usque adhuc;23non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritushabentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes,redemptionem corporis nostri.24Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quaevidetur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?25Si autem, quod nonvidemus, speramus, per patientiam exspectamus.
26Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus,sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibusinenarrabilibus;27qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus,quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, quisecundum propositum vocati sunt.29Nam, quos praescivit, et praedestinavitconformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multisfratribus;30quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos etiustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
31Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?32Qui Filiosuo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cumillo omnia nobis donabit?33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, quiiustificat?34Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo quisuscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
35Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutioan fames an nuditas an periculum an gladius?36Sicut scriptum est:
“ Propter te mortificamur tota die,
aestimati sumus ut oves occisionis ”.
37Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
38Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatusneque instantia neque futura neque virtutes39neque altitudo neque profundumneque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est inChristo Iesu Domino nostro.