Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Proverbi 30


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Verba Agur filii Iaces ex Massa.
Oraculum hominis ad Itiel,
ad Itiel et Ucal.
1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
2 Quoniam stultissimus sum virorum,
et sapientia hominum non est mecum;
2 Stultissimus sum virorum,
et sapientia hominum non est mecum.
3 et non didici sapientiam
et scientiam sanctorum non novi.
3 Non didici sapientiam,
et non novi scientiam sanctorum.
4 Quis ascendit in caelum atque descendit?
Quis continuit spiritum in manibus suis?
Quis colligavit aquas quasi in vestimento?
Quis statuit omnes terminos terrae?
Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
4 Quis ascendit in cælum, atque descendit ?
quis continuit spiritum in manibus suis ?
quis colligavit aquas quasi in vestimento ?
quis suscitavit omnes terminos terræ ?
quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
5 Omnis sermo Dei probatus
clipeus est sperantibus in eum.
5 Omnis sermo Dei ignitus :
clypeus est sperantibus in se.
6 Ne addas quidquam verbis illius:
et arguaris inveniarisque mendax.
6 Ne addas quidquam verbis illius,
et arguaris, inveniarisque mendax.
7 Duo rogavi te,
ne deneges mihi, antequam moriar:
7 Duo rogavi te :
ne deneges mihi antequam moriar :
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me,
mendicitatem et divitias ne dederis mihi,
tribue tantum victum demensum mihi,
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me ;
mendicitatem et divitias ne dederis mihi :
tribue tantum victui meo necessaria,
9 ne forte satiatus illiciar ad negandum
et dicam: “ Quis est Dominus? ”
aut egestate compulsus furer
et periurem nomen Dei mei.
9 ne forte satiatus illiciar ad negandum,
et dicam : Quis est Dominus ?
aut egestate compulsus, furer,
et perjurem nomen Dei mei.
10 Ne calumnieris servum ad dominum suum,
ne forte maledicat tibi, et puniaris.
10 Ne accuses servum ad dominum suum,
ne forte maledicat tibi, et corruas.
11 Generatio, quae patri suo maledicit
et quae matri suae non benedicit.
11 Generatio quæ patri suo maledicit,
et quæ matri suæ non benedicit ;
12 Generatio, quae sibi munda videtur
et non est lota a sordibus suis.
12 generatio quæ sibi munda videtur,
et tamen non est lota a sordibus suis ;
13 Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt,
et palpebrae eius in alta surrectae!
13 generatio cujus excelsi sunt oculi,
et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
14 Generatio, quae pro dentibus gladios habet,
et cultri molares eius,
ut comedat inopes de terra
et pauperes ex hominibus.
14 generatio quæ pro dentibus gladios habet,
et commandit molaribus suis,
ut comedat inopes de terra,
et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugae duae sunt filiae:
“ Affer, affer! ”.
Tria sunt insaturabilia,
et quattuor, quae numquam dicunt: “ Sufficit! ”:
15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ,
dicentes : Affer, affer.
Tria sunt insaturabilia,
et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
16 infernus et venter sterilis,
terra, quae non satiatur aqua,
ignis, qui numquam dicit: “ Sufficit! ”.
16 Infernus, et os vulvæ,
et terra quæ non satiatur aqua :
ignis vero numquam dicit : Sufficit.
17 Oculum, qui subsannat patrem
et qui despicit obsequium matris suae,
effodiant eum corvi de torrente,
et comedant eum filii aquilae.
17 Oculum qui subsannat patrem,
et qui despicit partum matris suæ,
effodiant eum corvi de torrentibus,
et comedant eum filii aquilæ !
18 Tria sunt nimis difficilia mihi,
et quattuor penitus ignoro:
18 Tria sunt difficilia mihi,
et quartum penitus ignoro :
19 viam aquilae in caelo,
viam colubri super petram,
viam navis in medio mari
et viam viri in adulescentula.
19 viam aquilæ in cælo,
viam colubri super petram,
viam navis in medio mari,
et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulterae,
quae comedit et tergens os suum dicit:
“ Non sum operata malum ”.
20 Talis est et via mulieris adulteræ,
quæ comedit, et tergens os suum
dicit : Non sum operata malum.
21 Per tria movetur terra,
et quattuor non potest sustinere:
21 Per tria movetur terra,
et quartum non potest sustinere :
22 per servum, cum regnaverit,
per stultum, cum saturatus fuerit cibo,
22 per servum, cum regnaverit ;
per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta,
et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae.
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ;
et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
24 Quattuor sunt minima terrae,
et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
24 Quatuor sunt minima terræ,
et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
25 formicae populus infirmus,
quae praeparant in messe cibum sibi;
25 formicæ, populus infirmus,
qui præparat in messe cibum sibi ;
26 hyraces plebs invalida,
qui collocant in petra cubile suum;
26 lepusculus, plebs invalida,
qui collocat in petra cubile suum ;
27 regem locusta non habet
et egreditur universa per turmas suas;
27 regem locusta non habet,
et egreditur universa per turmas suas ;
28 stellio manibus nititur
et moratur in aedibus regis.
28 stellio manibus nititur,
et moratur in ædibus regis.
29 Tria sunt, quae bene gradiuntur,
et quattuor, quae incedunt feliciter:
29 Tria sunt quæ bene gradiuntur,
et quartum quod incedit feliciter :
30 leo fortissimus bestiarum
ad nullius pavebit occursum,
30 leo, fortissimus bestiarum,
ad nullius pavebit occursum ;
31 gallus succinctus lumbos et aries
et rex, qui secum habet exercitum.
31 gallus succinctus lumbos ;
et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
32 Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime,
et si considerasti, ori impone manum.
32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ;
si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33 Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum,
et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem,
et, qui provocat iras, producit discordias.
33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ;
et qui vehementer emungit elicit sanguinem ;
et qui provocat iras producit discordias.