Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 25


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2 “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,
4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :
6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :
9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.
Sicque facietis illud :
10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :
12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :
15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.
22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.
23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,
25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.
26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :
34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.
35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.